- ANAXIMENES
- I.ANAXIMENESAristoclis filius, Lampsacenus orator, discipulus Diogenis Canis, et Zoili Amphipolitani Grammatici illius, qui Homerum maledictis est insectatus. Praeceptor fuit Alexandri Macedonis, ipsum etiam in bellum secutus est. Hic Regem Alexandrum, Lampsacenis iratum, huiusmodi arte circum venit. Cum Lampsaceni Persarum partibus studerent, Alexander irâ praeter modum inflammatus, minabatur se gravissimis quibusque malis ipsos affecturum. Illi vero in uxorum liberorumque amittendorum, et patriae funditus evertendae manifesto periculo versantes, Anaximenem mittunt Alexandro supplicaturum, ut irâ depositâ sibi parceret. Alexander vero cum cognovisset, quâ de causâ ille veniret, per Deos iuravit, se profecto contraria ipsius precibus facturum. Anaximenes vero hoc beneficium, inquit, ô Rex, mihi largiatis, ut uxores, et liberos Lampsacenorum in servitutem abstrahas, eorm templa incendas, et urbem solo aeques. Alexander vero, cum nihil haberet, quod adversus hoc excogitaret callide, aut quod contra moliretur, cum etiam iuris iurandi necessitate constrictus teneretur, Lampsacenis invitus veniam dedit. Haec Suidas. Eandem historiam habes apud Pausen. l. 6. Is etiam, testibus duobus praedictis, primus dicitur instituisle, ut oratio extemporalis, et declamatio fieret, exercitationis gratiâ. Vide Diog. Laert. l. 2. Adscribunt huic quidam Rhetoricam Aristotelis, Pausan. l. 2. et 6. Strabo, l. 13. Fabius l. 3. c. 5. Val. Max. l. 7. c. 3. ex. 15. Freinshem. supplem. Curt. l. 1. c. 2. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 10. Ceterum de variis Anaximenibus vide Meursium, in Notis ad Chalcidicum, fol. 37. Addam solum Anaximenem Lamps. iuniorem, huius e sorore nepotem, Historicum et Orat. sub Ptolomaeo Lago, cuius scripta Veteribus frequenter laudantur. Athen. l. 12. Clem. Alex. Stromat. l. 6. Voss. l. 1. c. 11. Hist. Graec. Nic. Lloydius.II.ANAXIMENESPhilosophus Erasistrati filius, (Eurystrati, Ευρυςτράτου Suidae.) Anaximandri discipulus et succeslor, eo die obiit, quô Sardis capta est, et Croesus a Cyro victus. Hic principium rerum aerem opinatus est, quem genere infinitum, qualitatibus finitum aiebat, cuius condensatione, ac rarefactione cuncta gigni putavit: Motum vero ab aeterno esse dixit: Terram ex aere constipato, primum omnium factam, latam, magnam, idcirco non absque ratione super aerem contineri. Solem, Lunam, ceterasque stellas a terra ortum habere, Aerem Deum esse asserebat. Cicer. Acad. Qu. l. 4. c. 37. et l. 1. de Nat. Deor. c. 10. Primus Solarii manualis auctor exstitit, etc. Dieg. Laert. in eius vita, l. 2. Augustin de Civ. Dei l. 8. c. 2. Plin. l. 2. c. 76. Voss. de Scient. Mathem. et sectis Philos. c. 34. §. 2. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.